

Liber Job*
Caput 3: Versus 3
Pereat dies in qua natus sum.Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit.Pereat dies.Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis caecitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiae destruatur.Et nox.[Greg. in Job l. 4.]Id est, quod caecata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, poenitentia exstinguat: ne culpa, quae blandiri incipit, ad interitum trahat.